monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 19, 3
Ponamus aliquod quod ad caetera, lector, convalescat exemplum. Quaeris ubi sit luna, verbi gratia, in Cal. Aprilis anno VI circuli decennovenalis: aperi Codicem, quaere diem Calendarum memoratarum, invenies e litteram praescriptam; recurre ad paginam regularem, videbis annum VI, perspecto eius alphabeto, e litteram reperies, circumfer oculos ad latera, hinc geminorum extrema, illinc Iunii mensis initia deprehendes esse notata.